The Town and Country Mouse pt. 1 Lyrics

Quintus Horatius Flaccus Lyrics


Olim rusticus urbanum murem mus paupere fertur
accep*sse cavo, veterem vetus hospes amic*m,
asper et attentus quaesitis, ut tamen artum
solveret hospitiis animum. quid multa? neque ille
sepositi ciceris nec longae invidit avenae,
aridum et ore ferens acinum semesaque lardi
frusta dedit, cupiens varia fastidia cena
vincere tangentis male singula dente superbo;
c*m pater ipse domus palea porrectus in horna
esset ador loliumque, dapis meliora relinquens.
tandem urba*** ad hunc 'quid te iuvat' inquit, 'amice,
praerupti nemoris patientem vivere dorso?
vis tu homines urbemque feris praeponere silvis?
carpe viam, mihi crede, comes: terrestria quando
mortales animas vivunt sort**a, neque ulla est
aut magno aut parvo leti fuga: quo, bone, circa,
dum licet, in rebus iucundis vive beatus;
vive memor, quam sis aevi brevis.' haec ubi dicta
agrestem pepulere, domo levis exsilit: inde
ambo propositum peragunt iter, urbis aventes
moenia nocturni subrepere.




All Artists: 0 A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z

we all love music