A Day At Rome Lyrics

Quintus Horatius Flaccus Lyrics


Quac*mque libido est,
incedo solus; percontor quanti holus ac far;
fallacem Circ*m vespertinumque pererro
saepe Forum; adsisto divinis; inde domum me
ad porri et ciceris refero laganique catinum;
cena ministratur pueris tribus, et lapis albus
pocula c*m cyatho duo sustinet; adstat echinus
vilis, c*m patera gutus, Campana supellex.
deine eo dormitum, non sollicitus mihi quod cras
surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se
vultum ferre negat Noviorum posse minoris.
ad quartam iaceo; post hoc vagor, aut ego, lecto
aut scripto quod me tacitum iuvet, unguor olivo,
non quo fraudatis immundus Natta lucernis.
ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum
admonuit, fugio Campum lusumque trigonem.
pransus non avide, quantum interpellet inani
ventre diem durare, domesticus otior. haec est
vita solutorum misera ambitione gravisque;
his me consolor victurum suavius ac si
quaestor avus pater atque meus patruusque fuisset.




All Artists: 0 A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z

we all love music